Sir 18

1Qui vivet in aeternum, creavit omnia simul. Deus solus iustificabitur, et manet invictus rex in aeternum. 2Quis sufficit enarrare opera illius? 3Quis enim investigabit magnalia eius? 4Virtutem autem magnitudinis eius quis enunciabit? aut quis adiiciet enarrare misericordiam eius? 5Non est minuere, neque adiicere, nec est invenire magnalia Dei. 6Cum consummaverit homo, tunc incipiet: et cum quieverit, operabitur. 7Quid est homo, et quae est gratia illius? et quid bonum, aut quid nequam illius? 8Numerus dierum hominum ut multum centum anni: quasi gutta aquae maris deputati sunt: et sicut calculus arenae, sic exigui anni in die aevi. 9Propter hoc patiens est Deus in illis, et effundit super eos misericordiam suam. 10Vidit praesumptionem cordis eorum quoniam mala est, et cognovit subversionem illorum quoniam nequam est. 11Ideo adimplevit propitiationem suam in illis, et ostendit eis viam aequitatis. 12Miseratio hominis circa proximum suum: misericordia autem Dei super omnem carnem. 13Qui misericordiam habet, docet, et erudit quasi pastor gregem suum. 14Miseretur excipiens doctrinam miserationis, et qui festinat in iudiciis eius. 15Fili in bonis non des querelam, et in omni dato non des tristitiam verbi mali. 16Nonne ardorem refrigerabit ros? sic et verbum melius quam datum. 17Nonne ecce verbum super datum bonum? sed utraque cum homine iustificato. 18Stultus acriter improperabit: et datus indisciplinati tabescere facit oculos. 19Ante iudicium para iustitiam tibi, et antequam loquaris disce. 20Ante languorem adhibe medicinam, et ante iudicium interroga teipsum, et in conspectu Dei invenies propitiationem. 21Ante languorem humilia te, et in tempore infirmitatis ostende conversationem tuam. 22Non impediaris orare semper, et ne verearis usque ad mortem iustificari: quoniam merces Dei manet in aeternum. 23Ante orationem praepara animam tuam: et noli esse quasi homo qui tentat Deum. 24Memento irae in die consummationis, et tempus retributionis in conversatione facies. 25Memento paupertatis in tempore abundantiae, et necessitatum paupertatis in die divitiarum. 26A mane usque ad vesperam immutabitur tempus, et haec omnia citata in oculis Dei. 27Homo sapiens in omnibus metuit, et in diebus delictorum attendet ab inertia. 28Omnis astutus agnoscit sapientiam, et invenienti eam dabit confessionem. 29Sensati in verbis et ipsi sapienter egerunt: et intellexerunt veritatem et iustitiam, et imploraverunt proverbia et iudicia. 30Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere. 31Si praestes animae tuae concupiscentias eius, faciat te in gaudium inimicis tuis. 32Ne oblecteris in turbis nec in modicis: assidua enim est commissio illorum. 33Ne fueris mediocris in contentione ex foenore, et est tibi nihil in sacculo: eris enim invidus vitae tuae.
Copyright information for VulgS